BALLIVI

BALLIVI
BALLIVI
Gallis Baillis, voce a Baiulus deductâ, de quo susupra, dicti sunt, quibus iustitiae in provinciis et maioribus civitatibus administrandae cura a Principe demandata erat, quâ notione in Constitutionibus Galliae Regum haec vocabula passim occurrunt. Comitum nempe subiêre vicem, qui primâ et secundâ Regum stirpe stante id muneris obibant. At cum inclinatâ et frequentibus Normannorum irruptionibus attritâ ac peve profligatâ eorundem Principum auctoritate, Comitatus suos sibi proprietatiô iure asseruissent; iidem iuris dicendi facultatem tradidêre Vicariis, quos Baiulos ac Ballivos, vocabulô istius aevi, vocârunt, quô ita appellabantur, quibus rei alicuius cura demandata erat: ut qui Iustitiae suae Custodes essent, ac veluti Rectores et Praesides; quod etiam fecêre Reges in iis oppidis ac vicitatibus, quae sui ac proprii iuris erant. Sacramentum, quod, antequam munus suum inirent, edere Ballivi hi tenebantur, ex quodam Regesto Memorialium Camerae Computorum Paris. descriptum exhibet in Glosario suo Car. du Fresne. Non modo autem in afsisiiis suis ius dicebant maiotes isti Ballivi, sed etiam Regum domania, uti vocant, seu res, quae fisci sunt, exigebant ac poscebant: v. g. mulctas ac emendas pecuniarias, confiscationes, forisfacturas, escaetas, laudimia, manus mortuas, et alia id genus, de quibus rationem accepti et expensi coram Magistris Computorum Parisiensium quotannis putabant. ut est in Statuto dato Vivarii A. C. 1319. pro eadem Camera Computorum: cuiusmodi Ballivorum Computa in Rotulis membraneis comprehensa non pauca, se legisse idem refert Car. du Fresne. Seligebantur ex ordine Militum, ut auctor est Monstrelettus Volum. I. c. 155. atque interdum Gubernatores Balliviarum suarum sese inscribebant, ut ex Froissardo Volum. 2. c. 24. colligitur, quô postmodum iis interdictum, Statutô 8. April. A. C. 1342. Quod si bellum ingrueret, vel a Rege submonerentur, et citarentur Feudatarli, Ballivi communias Balliviatum suarum in exercitum educebant, iisque praeficiebantur. Vide Homagium Vicarii Salviae in Occitania, apud Catellum in Histor. Tolos. Comit. apud Car. du Fresne. Neque vero, administratione suâ durante, quae annua erat (quemadmodum et Vicarii eorum, quos ii eligebant, annui solum, hodie Gallis Lieutenans Generaux dicti) possessiones per se vel per alium emere in Ballivia sua, absuque Regis licentia, poterant; aut sibi vel liberis, fratribus aut sororibus, et consanguineis vel cuicumque de familia sua, non impertratô prius Regis assensu, procurare, ex Statuto Ludovici IX. Sed et, ut omnis odii ac favoris in iudiciis abesset suspico, statuit Philippus Pulcher, ut aliunde assumerentur, quam ex Balliviis, ad quas mittebantur, Statuto A. C. 1302. c. 17. cui consona habet de Friderico I. Imperat. Guntherus Ligurini, l. 8.
--- --- --- Cunctasque per urhes
Electos in iure viros, verique scquaces
Imposuit medio qui cuncta negotia iuris
Limite discuterent, nec eos ex urbibus risdem,
Ne savor aut odium sensus corrumpat eorum,
Sed magis ex aliis ad munera pulchra vocatos
Elegit, sacra vel delegavit ab aula.
Porro Ballivi finitô officiô, in sua Ballivia remanere renebantur per dies 40. vel saltem Procuratorem sufficientem dimittere, ut
de se conquerentibus coram illis respondeent, quibus id fuisset commissum, ex Statuto dicto Ludovic. IX. A. C. 1256. vel 50. et ex Statuto Philippt Pulchri A. C. 1303. Quod etiam in Scotia factitatum docent LL. Scoticae: utrique autem hauserunt id ex l. 1. Cod. Ut omnes Iudices tam civiles, quam milit. etc. et ex Novella Theodosii ac Valentiniani de Tributsi Fiscal. Nec vero tantum in Balliviis suis morari per id remporis, sed etiam in Patlamentis sistere se tenebantur, ut de iudicatis in assisiis suis responderent. Hinc, uti Senescalli, ita et Ballivi ex Magistris Requestarum, aut ex Parlamento esse non porernat, ex Statuto pro Reform. Regni A. C. 1302. c. 8. Vide infra Inquisitor Galliarum etc. De Ballivis Anglorum, vide in voce Ballivus. De Ballivorum iurisdictione ac cognitione in Regno Siciliae, agunt Constitutiones eiusdem Regni l. 1. tit. 56. Inter Equites Melitenses et S. Stephani Florentinos, Balivorum etiam magna dignitas est, vide supra, ubi de Baiulis. At quia in Italia, praesertim in Neapolitano Regno, pro Cursore et Mandatario vox usurpatur, ideo in dicto Regno obtinuerunt a Concilio Conventus ipsi Melitenses Equites, ut Priores, non Balivi, vocentur. S. Stephani vero Equites, ultimam literam vocis Italicae Balio dementes, Bali cum accentu pronuntiant, sicque eum a Balio, Cursorem denotante, distinguunt, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres in suo Hierolex. ut et infra in voce Ballivus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • quod clerici non eligantur in officio ballivi, etc — /kwod klehrasay non elagaentar in afish(iy)ow baelayvay/ A writ which lay for a clerk, who, by reason of some land he had, was made, or was about to be made, bailiff, beadle, reeve, or some such officer, to obtain exemption from serving the… …   Black's law dictionary

  • BALLIVUS — aliter Balivus, Bailus; Baiulus et Balius: Gallis Baillif, a βάλλειν committere, quasi Commissarius: dicitur, qui rebus bys curandis deputatur, sive in provincia, sive in urbibus, sive in castellis, villis, dominiis, re familiari etc. Nisi quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Байльи — (франц. Bailli, англ. baillif, латин. ballivus, итал. baïlo, греч. bajulos) собственно управляющий. В Византии баюлосом назывался главный воспитатель царских детей. Тот же титул носил, по видимому, и председатель собрания иностранных купцов в… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Иоанниты — Иерусалимский орден св. Иоанна, члены которого назывались сперва И., затем родосскими и мальтийскими рыцарями. Это древнейший духовно рыцарский орден, возникший в половине XI в. Основателем его считается богатый купец Мавр, из Амальфи, который,… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Province de Jose Ballivian — Province de José Ballivián Province de José Ballivián Localisation de la province de José Ballivián en Bolivie Administration Pays …   Wikipédia en Français

  • Province de josé ballivián — Localisation de la province de José Ballivián en Bolivie Administration Pays …   Wikipédia en Français

  • Enrique Bustamante y Ballivián — Saltar a navegación, búsqueda Enrique Bustamante y Ballivián …   Wikipedia Español

  • General José Ballivián Segurola (provincia) — Saltar a navegación, búsqueda Mapa de ubicación de la provincia José Ballivián General José Ballivián Segurola es una provincia del departamento del Beni en Bolivia, se encuentra ubicada al oeste del departamen …   Wikipedia Español

  • Presidente de Bolivia — Presidente del Estado Plurinacional de Bolivia Escudo del Estado Plurinacional de Bolivia …   Wikipedia Español

  • Ballīvus — Ballīvus, 1) so v.w. Bajulus, Vorsteher; bes. 3) Ballivi conventuales, die 8 Mitglieder des Capitels des Johanniterordens, woher der Name Ballei (s.d.) kommt …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”